Erste urkundliche Erwähnung:
9. März 1185 als "Poppenruht"
Lucius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, abbati monasterii sancte Marie
Waltsassensis eiusque fratribus, tam presentibus, quam futuris, regularem vitam professis
in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet
temeritatis incursus eos a proposito revocet aut robus, quod absit, sacre religionis
infringat.
Ea propter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus
et prefatum monasterium sancte Marie Waltsassen, in quo divino mancipati estis obsequio,
sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio
communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati
Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum ibidem institutus esse
dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque
possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut
in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium
seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque
successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo ecclesia sita est, cum adiacentibus grangiis et villis: Monicherut,
Bertoldisrut, Hundisbach, Sloppan, Meinwardisruth, Grokinhein, Wichmansruth, Oede, duo
Paffinruth cum omni iure et attinentiis suis. In ulteriori silva curiam Sconenbach,
item Sconenbach, Vozekingrune, Ulrichsgrun, Hornisberch, Dokingrune, Wazechinruth,
Rupretisgrune due ville, Abtisrod, Suarceinbach, Lutirbach, Kirchberch cum silva et
novalibus et omnibus appenditiis suis usque ad fluvium Zuata, in quo situm est Bernhusin,
sursum usque ad fontem eiusdem fluminis, deorsum ad rivum Tonocop. In Boemia Preolac,
Dudeliue, Rozdel, Penerit, Prin. Ante silvam Meringin cum terminis suis, Sconedan,
Radanisruth, Cunradisruth, Poppinruth, Nadanisberch, Vockinhove, Ernisvelt, Methilderuth,
in Heidinsvelt curiam cum vineis et omnibus attinentiis suis. Dich cum omnibus appenditiis
suis. Bennindorp cum vineis et decimis, quas venerabilis frater noster Cono, Ratisponensis
episcopus cum assensu capituli sui ecclesie vestre concessit. Hesilbach, Stinberch cum
omnibus attinentiis suis. Sewarin cum omnibus appenditiis suis. Ebinode cum omnibus
attinentiis suis. Vlizen. Rorbach. In provincia Cedlize Circuitum, quem karissimus in
Christo filius noster F(ridericus), Illustris Romanorum imperator, vobis contulit. Decimas
etiam omnium novalium vestrorum in silva Norica, quas venerabilis frater noster Cono,
Ratisbonensis episcopus, et predecessores sui Hartwig, Henricus et Cono ecclesie vestre
concesserunt. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de
terris cultis quam incultis sive de nutrimentis animalium vestorum nullus a vobis decimas
exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos e seculo fugientes,
liberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestro monasterio retinere. Prohibemus
insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit, de
eodem absque licentia abbatis discedere. Discedentem vero absque communium litterarum
vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod siquis forte eos retinere presumpserit,
liceat vobis in ipsos monachos vestros sive conversos sententiam regularem ex nostra
auctoritate proferre. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis
ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce
divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestre pro offici nostri debito
providentes auctoritate apostolica prohibemus et sub interminatione anathematis interdicimus,
aliquem in abbatia vel in grangiis vestris advocatiam sibi sine abbatis et fratrum
voluntate aliquatenus vendicare, sed nec ullus infra clausuram monasterii seu grangiarum
suarum violentiam, rapinam seu furtum committere aut ignem apponere vel hominem capere,
vulnerare vel interficere aliqua temeritate presumat. Insuper etiam apostolica auctoritate
sanccimus, ut quemadmodum a predecessoribus nostris felicis memorie, papis Innocencio,
Eugenio et Alexandro statutum est, nullus episcopus neque aliqua persona ad sinodos vel
conventus forenses vos invitos ire compellat, sed nec ad domos vestras causa ordines
celebrandi, crisma faciendi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi
quisquam presumat vobis invitis accedere. Sanccimus etiam, ut si episcopus, in cuius
parochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum cum humilitate et
devotione, qua convenit, requisitus, substitutum abbatem benedicere, forte noluerit, licitum
sit eidem abbati, proprios novitios benedicere et alia, que ad officium ipsum pertinent,
exercere, donec idem episcopus Duritiam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non
recuset. Illud adicientes, ut nullus episcopus regularem electionem vestri abbatis impediat
aut de instituendo vel deponendo sive romovendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta
Cisterciensis ordinis et auctoritatem privilegiorum vestrorum se ullatenus intromittat. Sane
si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis preter obedientiam debitam vel principes
terre contra libertatem ordinis a predecessoribus nostris et a nobis indultam expecierint,
liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare, quod petitur, ne occasione ista
predictus ordo, qui hactenus liber extitit, humane servitutis laqueo alligetur. Quod si ipsi
episcopi aliquam propter hoc in ecclesias vestras vel personas sententiam promulgaverint,
eandem sententiam tamquam contra apostolice sedis indulta prolatam decernimus irritandam.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, prefatum monasterium temere perturbare
aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus
fagitare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione
concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam
sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita, nisi reatum suum
congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se
divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac
sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine
districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua una servantibus sit pax domini
nostri Jesu Christi, Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum
iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Lucius catholice ecclesie episcopus ss. (=subscripsi)
Datum Verone per manum Alberti, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii,
VII. Idus Marcii, indictione III., incarnationis dominice anno MCLXXXIIII., pontificatus
vero domini Lucii Pape tertii anno quarto.
Hintergrund:
Papst Luzius III. stellt dem Kloster Waldsassen am 9. März 1185 in Verona eine
Urkunde aus, in der er das Kloster unter Aufzählung von dessen Besitzungen
in seinen und des Hl.Petrus Schutz stellt. Darin wird unter den waldsassischen Ortschaften
"ante silvam" auch "Poppenruht" genannt.